CEREI

CEREI
CEREI
apud Romanos, multo in usu divitibus. Martialis, l. 5. Epigr. 18. v. 1.
Quod tibi Decembri mense, quô volant mappae,
Gracilesque ligulae, Cereique, chartaeque
Et acuta senibus testa cum damascenis,
Praeter libellos vernulas nihil mis.
Nempe Cereos Saturnalibus muneri dabant humiliores potentioribus, quia candelis pauperes, locupletes cereis utebantur, ut ait Festus. Vide quoque Macrob. Saturnal. l. 1. c. 7. et infra voce Sigillaria. Hodieque in Ecclesia Romana occasione Candelabri septem ramos habentis, in Tabernaculo, Exodi c. 25. v. 31. s. de quo quid sentiendum, Theologis relinquimus. Hoc certum, Cereos Ecclesiae, qui a Gentilibus coram idolis, vel ab Arrianis, Athanasii tempore consumebantur, uti is queritur Epist. ad Orthodoxos, non diurnis exercitiis, sed nocturnis, fuisse adhibitos. Epiphanius quoque de suo dicebat, l. 3. in fine Comp. doctr. Perpetuo siunt in Ecclesia orationes matutinae, lucernalesque simul Psalmi et orationes. Sic Nazianzenus, orat. 2. in S. Pascha, agit de luminaribus in Paschatis vigiliis, ad noctem illustrandam accensis. Et Hieronymus contrae Vigilant. c. 13. ad obiectionem de Cereis clarâ luce accensis, Cereos autem, respondet, non claraâ luce accendimus, sicut frustra calumniaris, sed ut noctis tenebras hôc solatiô temperemus, et vigilemus ad lumen, ne caeci dormiamus in tenebris. Quod autem aliqui faciebant, imperitiae et simplicitati saecularium hominum, vel religiosarum feminarum, ascribit, quibus aptat illud Apostoli, Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Sed et Tertullian. Apol. c. 35. in Gentilibus id reprehendens, negat a Christianis idem fieri, Die laetô, inquit, lucernis diem non infringimus. Vide quoque Lactantium, l. 6. c. 66. Aliosque. Imo et Ethnici ipsi sibi temperare non potuerunt, quin morem illum etiam apud suos perstringerent. Accendere, ait Seneca, Ep. 95. aliquem lucernas Sabbathis prohibemus; quoniam nec lumine Dii egent, et ne homines quidem delectantur fuligine. Qui idem alibi quoque populo obicit, quod ad Sacerdotem lampada praeferentem concurrerent; de Vita beata??? c. 27. Cum laurum linteatus senax et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem Deorum, concurritis. Neque vero iis pagani
solum ad superstitiones suas, sed etiam ad lupanaria indicanda, utebantur, uti iterum Tertullianus docet locô cit. qui prin de Idolol. c. 35. Accendant igitur quottidie lucernas, quibus lux nulla est: adfigant postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes imminent: illis competunt testimonia tenebrarum et auspicia poenarum, etc. Vide quoque infra in voce Cereus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • CEREI Calcei — vide infra Cerinus, it. Zanchae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CEREI Pugillares — vide infra Pugillares …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Benedictio cerei — Der Diakon singt das Exsultet Das Exsultet (lat. „es jauchze“) ist das in der römisch katholischen und evangelisch lutherischen Liturgie vorzugsweise vom Diakon am Ambo gesungene Osterlob der Lichtfeier am Beginn der Osternacht. In ihm wird …   Deutsch Wikipedia

  • Laus cerei — Der Diakon singt das Exsultet Das Exsultet (lat. „es jauchze“) ist das in der römisch katholischen und evangelisch lutherischen Liturgie vorzugsweise vom Diakon am Ambo gesungene Osterlob der Lichtfeier am Beginn der Osternacht. In ihm wird …   Deutsch Wikipedia

  • Exultet — Der Diakon singt das Exsultet Das Exsultet (lat. „es jauchze“) ist das in der römisch katholischen und evangelisch lutherischen Liturgie vorzugsweise vom Diakon am Ambo gesungene Osterlob der Lichtfeier am Beginn der Osternacht. In ihm wird …   Deutsch Wikipedia

  • Osterlob — Der Diakon singt das Exsultet Das Exsultet (lat. „es jauchze“) ist das in der römisch katholischen und evangelisch lutherischen Liturgie vorzugsweise vom Diakon am Ambo gesungene Osterlob der Lichtfeier am Beginn der Osternacht. In ihm wird …   Deutsch Wikipedia

  • Praeconium paschale — Der Diakon singt das Exsultet Das Exsultet (lat. „es jauchze“) ist das in der römisch katholischen und evangelisch lutherischen Liturgie vorzugsweise vom Diakon am Ambo gesungene Osterlob der Lichtfeier am Beginn der Osternacht. In ihm wird …   Deutsch Wikipedia

  • CEREUS — I. CEREUS Paschalis, in Communione Romana dicitur, cui in Sabatho Paschatis a Diacono benedicitur et qui novô igne accenditur, auctore Zosimô Pontifice Romano, ut Amalarius, Rupertus, Durandus, Sigebertus, volunt. Baronius vero ad A. C. 418. n.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Exsultet — Der Diakon singt das Exsultet Das Exsultet (lat. „es jauchze“) ist das in der römisch katholischen und evangelisch lutherischen Liturgie vorzugsweise vom Diakon am Ambo gesungene Osterlob der Lichtfeier am Beginn der Osternacht. In ihm wird …   Deutsch Wikipedia

  • Paschal Candle — • A large wax candle, usually fixed in a great candlestick and featured in the service on Holy Saturday Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Paschal Candle     Paschal Candle   …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”